AUSCULTATORES seu Delatores publici

AUSCULTATORES seu Delatores publici
AUSCULTATORES seu Delatores publici
invisissimum hominum genus, primum a Dario minori. Persarum Rege adhibiti sunt, cum ipse sibi non credens, omnes haberet suspectos ac metueret: Dionysius dein Senior suos Prosagogidas, ita enim Graecis vocantur, Syracusanis civibus miscuit: sed et iam ante utrumque Midas Phrygum Rex, cui proin asininas aures affinxit Poetarum licentia, iisdem usus videtur. Apud Romanos eorum iam antiqua mentio in rebus Tarquinii Superbi apud Dionysium Halicarn. l. 4. verum inprimis publica haec grassandi rabies sub Caesaribus desaeviit. De quorum origine sic loquitur Ammian. Marcellinus l. 14. c. 1. Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsâ parum cavendi, ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur, relaturi quae audirent. Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divitum domos egentium habitu, quidquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas, in regiam, nuntiabant. Id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat, etc. Simile
quiddam habet Ael. Lamprid. in Alexandro Severo, et ante istos de Tiberio Xiphilinus p. 233. Qua de re vide plura infra ubi de Delatoribus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”